Leontius Lavo (brudny_mnich) wrote in urbanitas,
Leontius Lavo
brudny_mnich
urbanitas

Salvete!

 Leontius Lavo, negotio suo finito, amicis suis omnibus, communitatis huius sodalibus, s. d.

Nullum hominem scribere hac in pagine velle video, qua de causa, me sodali novo, primus scribere volo, ut vos omnes salutare possim. Placet mihi magnopere scribendi huius facultas atque cum sodalibus variis de finibus terrae communicandi. Egomet Cracoviae habito, qua in urbe cauponae cuiusdam frictor sum. Scio nonnullum vestrum Cracoviae fuisse et hanc urbem amare, ut in nuntiis vestris legissem. Iterum vos saluto et omnes in communitatem hanc scribere hortor, propter optimam sodalitatem atque amicitiam veram creandam.

Vivete valeteque! ;) 
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic
    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 1 comment